Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/288

Haec pagina nondum emendata est
248
PROCOPII

provincias iure hereditario obtinere; sed statuit ut in posterum dignitatis successor esset quisquis allubesceret imperatori; quemadmodum de caeteris Romani imperii magistratibus est constitutum. Ac ne ita quidem satrapas Romani milites sequebantur, sed Armenii aliquot pro more veteri. Quocirca hostem irrumpentem propellere minime poterant. Quae simul Iustinianus Aug. certo cognovit, eiectis inde satrapis, duces, quos appellant, genti illi binos praeposuit, quibus complures militiae Romanae numeros. adiunxit, imperii limitem custodituros, iisdemque munitiones extruxit, quas modo dicam.

2. A Mesopotamia incipiam, ut procedat oratio, cohaerens cum superioribus. Igitur Iustinianus eorum, quos praefecit Armeniis, alterum ducis appellatione insignem, in urbe Martyropoli sedem habere iussit; alterum in castello, cui nomen Citharizon: quae loca qua in parte imperii Romani sint, declarabo. Est in Armenia, quam Sophanenen vocant, urbs Martyropolis, ad flumen Nymphium sita, atque hostibus proxima: siquidem eo loci Romanos Nymphius seiungit a Persis, Arxanen provinciam trans fluvium antiquitus sibi subditam obtinentibus. Nihilo tamen minus a Romanis neglecta urbs patebat semper his barbaris. Certe Cabades Persarum rex, quo tempore Anastasius imperabat, in fines Romanorum irrupit, agens exercitum Marty-