Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/287

Haec pagina nondum emendata est
247
DE AEDIFICIIS III. 1.

pertinet, satrapae quinque Armenii praeerant: quas praefecturas, ad obitum perpetuas, haereditario iure adire consueverant, nec nisi ab imperatore Rom. accipiebant earum insignia: quae ut verbis exponam hic locus postulat, utpote nunquam posthac in conspectum ventura hominum. Chlamys erat ex ana, non ovina, sed ex mari collecta. Pinnos appellant vulgo animalia, in quibus illa enascitur. Purpurea vestis auro illusam partem habebat, in qua constringi nectique solet. In summa chlamyde extabat aurea fibula, lapillum ambiens pretiosum; unde hyacinthi tres aureis flexibilibusque catenulis apti pendebant Tunica serica ubique clavis aureis seu plumis, ut vulgo vocant, pulchre interstincta. Calceamenta coloris punicei, ad genu pertinentia; quae nemini, praeterquam Rom. imperatori ac Persarum regi, induere licet.

Porro militem Romanum nec rex Armeniae, nec satrapae auxiliarem habuerant: sed ipsi rem bellicam per se soli obibant. Deinde Zenonis principatu, cum satrapae quidam contra imperatorem aperte starent ab Illo atque Leontio, qui tyrannidem occupaverant; Zeno Aug. utroque capto, satrapam unum, cuius erat minima ac nullius momenti praefectura in Belabitine, statu pristino gaudere sivit: caeteris omnibus exauctoratis non permisit amplius