Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/286

Haec pagina nondum emendata est
246
PROCOPII

tam faceret, Ea tempestate Romanus erat imperator Theodosius Arcadii filius, adhuc porro puer: quem cum Tigranes vindicem timeret, se Persis cum regno dedidit, satius ducens vitam apud illos privatam agere, quam cum germano posita ex aequo lite, in Armenia bona fide simul regnare. Similiter Arsaces, a fratre et Persis insidias metuens, Theodosio imperatori regno cessit suo certis conditionibus, quas in libris de bellis retuli. Aliquamdiu Romanos inter ac Persas controversia de Armenia fuit, Denique convenit, ut Persae, Tigranis, Romani, Arsacis portionem haberent: id quod confecto inter utrosque compositionis instrumento firmatum est. Ex eo tempore, semper imperator Romanus quem et quando voluit praefecit Armeniis. Hunc vero nostra etiam aetate comitem appellabant.

At cum potestas eiusmodi repellendis hostium irruptionibus esset impar, quippe a militaribus numeris imparata, Iustinianus Aug. secum animo cogitans, Armeniam tam male constitutam, semperque in ancipiti positam, occupari a barbaris facile posse, amoto inde hoc magistratu, militiae magistrum Armeniis dedit, militum numero instructum, incursibus hostium coercendis idoneo. Ita quidem ille de Armenia, quam maiorem vocant, constituit. Alteri vero Armeniae, quae flumine Euphrate inclusa ad urbem usque Amidam