Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/285

Haec pagina nondum emendata est
245
DE AEDIFICIIS III. 1.

Olim rex Armeniis praeerat, ex eadem gente prognatus, teste historia vetustissima. At postquam Alexander Macedo regem Persarum sustulit, Persae quidem sub iugo se tenuerunt; Parthi vero in Macedones rebellarunt, victoriamque adepti, illis eiectis, ditionem suam protulerunt ad flumen Tigrin. Persae postmodum his paruere per annos quingentos ad illud usque tempus, quo Alexander Mamaeae filius Romanis imperavit. Tunc ex Parthorum regibus quidam Arsacem fratrem suum Armeniis regem constituit, ut refert Armeniorum historia. Neque enim quisquam existimet ex Armeniis oriundos Arsacidas. Hi per annos quingentos consanguinitatem pace coluerunt. In Armenia maiori sedem habebat Armeniorum rex, iam inde antiquitus Romano subditus imperatori. Postea Arsaces quidam Armeniae rex, cum filios haberet duos, Tigranem et Arsacem, condito sub vitae exitum testamento, ambos regni successores scripsit, ditionem utrique haud partitus aequaliter: quippe Tigrani portionem addixit maiorem quadruplo. Igitur Arsaces pater, cum de regno sic statuisset, migravit e vita; Arsaces vero filio indignans ac graviter ferens quod peiore esset, conditione, rem ad imperatorem Rom. detulit, ea spe, fore ut omnibus admotis machinis fratrem regno exturbaret, et iniquam patris sententiam irri-