Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/283

Haec pagina nondum emendata est
243
DE AEDIFICIIS II. 11.

ire necesse erat: quippe intererat avium prorsus et insuperabile praecipitium: ubi illi hostilibus insidiis, si forte ponerentur, facillime teneri poterant. Igitur extra urbem fossa ad fontem usque perducta, non patente, sed quoad, eius eri potuit tecta, discrimine pariter ac difficultate usum aquae ipsis expediit.

Urbis Chalcidis moenia iam proclinata, neque ullo protecta opere, structura firmissima reparavit omnino, ac muro sepsit exteriori. Sic demum caetera Syriae oppida castellaque ornavit, ut iam valde sint invidenda.

Ita quidem Syriae Iustinianus Aug. securitatem attulit ac salutem. Phoenice autem, quae est ad Libanum, urbem habet Palmyram, in loco solitudine cincto olim conditam, situ commodo ad observandum iter Saracenorum, nostrorum hostium. Eo nempe aedificata fuit consilio, horum ut barbarorum subitae in Rom. imperium irruptiones deprehendantur. Hanc aevo tantum non penitus desolatam Iustinianus Augustus supra quam dici potest communiit: eidem aquarum affatim dedit: impositoque militari praesidio, incursiones Saracenorum inhibuit.