Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/282

Haec pagina nondum emendata est
242
PROCOPII

norem adhibuit providentiam peregrinis, ibi diversantibus ad quoddam tempus.

11. Sic etiam urbis Chalcidis moenia ab initio infirma atque annis dirupta cum exteriori muro instauravit; quod opus longe est priori validius: et quam cernimus hodie, formam ipsis ac speciem dedit.

In Syria nullo fere loco habebatur oppidum, cui nomen Cyrus. Id olim a Iudaeis conditum fuit, quos cum Medorum exercitus e Palaestina captivos in Assyriam abduxisset, liberos multo post rex Cyrus dimisit. Idcirco locum appellavere Cyrum, hanc benefico principi gratiam rependentes. Progrediente tempore, in tantum venit contemptum Cyrus, ut omnino muros amiserit. Verum Iustinianus Aug. simul provido in remp. studio adductus, simul eximia pietate in SS. Cosmam ac Damianum, quorum corpora etiamnum proxime condita sunt; muri optimi firmitate, valido praesidio, publicorum aedificiorum magnitudine, ac caeterarum rerum magnificentissimo apparatu, Cyrum fortunatam insignemque admodum urbem fecit. Intra hanc urbem summa fuerat ab antiquo aquae penuria: extra fons erat, maximus is quidem, ac dulcibus aquis uberrimus, sed inutilis plane incolis: cum inde aquam haurire sine magno labore periculoque non possent. Nam illuc per anfractus