Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/281

Haec pagina nondum emendata est
241
DE AEDIFICIIS II. 110.

quias abstulit. Praeterea cum nullae uspiam essent publicae porticus, nec columnata atria, nec forum, nec urbis compita in vicos secta, non erat ut domum quisquam aedificandam susciperet. At imperator, abiecta omni cunctatione, ruinas procul urbe exportari iussit: ubi solum pariter cum aere ab impedimentis vacuum fuit, primum quidem saxis plaustralibus urbem totam constravit; dein vero porticibus ac foris illam distinxit: compita in vias omnia secuit: aquaeductus, fontes, emissaria fecit, quibus omnibus decora est et gloriosa civitas: eamdem theatris, balneis aliisque ornavit publicis aedificiis cuiusque generis, quae urbis felicitatem demonstrare solent. Accito fabrorum atque opificum ingenti numero, id incolis tribuit, ut suam quisque domum facilius atque expeditius aedificaret. Hinc factum est, ut hodiernus Antiochiae splendor pristinum superet. Ibidem templum deiparae condidit, sane amplum; cuius decus absolutamque magnificentiam verbis assequi nequeo: ipsi etiam luculentum pecuniae censum attribuit. Michaeli quoque Archangelo aedem extruxit praecipuae magnitudinis. Quin et pauperibus aegris consuluit: masculis seorsum ac foeminis cubicula, ministeria, resque omnes ad recuperandam valetudinem appositas constituit. Nec mi-