Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/279

Haec pagina nondum emendata est
239
DE AEDIFICIIS II. 10.

vero verticem praecipitiis asperum ita muniit. In montis culmine, quod appellant Orocassiadem, rupes quaedam erat, extra quidem, sed proxime murum, aequali surgens altitudine: unde is nullo negotio expugnari poterat, Hac certe Chosroës urbem cepit, quemadmodum suo loco narravimus. Intra moenia vacabat spatium valde confragosum: quippe alti illud obtinent scopuli: et insuperabiles torrentium alvei semitas, quibus illinc venitur, ita abrumpunt, ut murus ille ab Antiochia alienus fuisse videatur. Quapropter abdicata rupe, cuius vicinia manifestam dabat opportunitatem occupandi muri, procul ab ea moenibus urbem cingere statuit, eorum imprudentiam, qui ipsam olim aedificaverant, experimento rerum compertam habens. Solo etiam, quod intra muros salebris ac praecipitiis deruptum erat, ad aequalitatem redacto, ascensus fecit, non peditibus modo, sed equitibus etiam ac plaustris meabiles. Balneas quoque et aquarum receptacula in montibus intra muri huius ambitum condidit, ac puteum fodit in singulis turribus, pristinam loci ariditatem depellens provisa aquae pluviae copia.

Iam dicere consentaneum est acta circa torrentem, qui ex illis montibus decurrit. Urbi imminent gemini montes praerupti, qui inter se proxime coeunt; horum alterum Orocassiadem vocant, alterum Staurin. Ubi desinunt,