Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/278

Haec pagina nondum emendata est
238
PROCOPII

rant: urbes inquam a Chosroë captas sic muniit ornavitque imp. Iustinianus, ut omnes hodie multo beatiores quam antea, non amplius timeant infestas barbarorum irruptiones, et omnino securae sint ab insidiis.

Inprimis Antiochia, cui nunc cognomen Theopolis, longe validior pulchriorque evasit illius ope quam prius fuerat. Ampliora olim erant moenia, atque orbe vastissimo qua agros, qua summas rupes temere complectebantur: quamobrem pluribus erant insidiis obnoxia. Sic autem illa, prout usus flagitabat, arctavit, ut iam non spatium, quod vacuum ambiebant, sed urbem solum optime protegant. Ac moenium quidem partem inferiorem, ubi sese urbs porrigebat non sine periculo, quippe cum sita esset molli in campo, et ob nimium muri complexum incustodita; eam inquam partem penitissime transtulit, ibique urbem contraxit aptissime, et in angustum conclusit. Fluvium Orontem, qui ipsam alluebat longis anfractibus sinuosus, compulit allabi moenibus mutato cursu, eoque per alveum illis proximum circumducto, immodicae laxitatis periculum amovit a civitate, et quam Orontes praebebat securitatem retinuit. Ibidem fluvium novis pontibus ita iunxit, ut cum ipsum a civium usibus longissime abduxisset, priori alveo deinde reddiderit: urbis