Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/276

Haec pagina nondum emendata est
236
PROCOPII

solo: mox durissimo lapide ex toto restituit, cum magna aptaque latitudinis et altitudinis accensione; complures circum munimenta cisternas fecit, quas omnes aquis implevit pluviis: collocato demum praesidio, effecit quod cernimus hodie, ut locus ille firmissime teneatur. Quae si quis plenius consideret, caeteraque omnia Iustiniani Aug. beneficia lustret animo, illum profecto dicet ob id unum, ut benigne faceret, suscepisse imperium, deo utique Romanorum saluti assidue consulente.

Ad haec, cum accepisset Hierapolim, urbium regionis illius principem, exitium inferre volentibus patere, sua illam providentia servavit. Nam ingens habenti ipsi spatium intra moenia vacuum ac propterea incustoditum, laxiorem et supervacaneum ambitum recidit: tute contracto et ad necessarios usus coacto muro, eum in statum adduxit urbem, ut iam e munitissimis una sit. Eamdem beneficio hoc affecit. Aqua dulcis media in urbe ex terrae sinu prorumpit perenni scatebra, ac latum inibi stagnum efficit, salutare id quidem civitati, si quando forte eam hostes obsederint, sed rebus tranquillis minime necessarium: quippe magna aquae copia foris inducitur. Procedente tempore, cives pace fruiti diutissima, neque ullam experti necessitatem, illud