Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/275

Haec pagina nondum emendata est
235
DE AEDIFICIIS II. 9.

quem adeo venerati sunt ac suspexere veteres, ut locum Sergiopolim nuncupaverint: Muro hunc humillimo sepserant, qui videlicet satis foret prohibendis illarum partium Saracenis, quominus primo aditu irrumperent. Neque enim ad oppugnanda moenia nati sunt Saraceni. Eorum certe impetum obvius forte murus vel infirmissimus, nec nisi luto compactus, cohibet, Postmodum donariis sacraque supellectili templum hoc summe inclaruit. Quod secum reputans imp. Iustinianus curam protinus eo contulit: moenia loco circumdedit praeclarissima, et aquae copiam providit, immensa eius collecta vi in receptacula. Insuper domos, porticus, aliaque extruxit aedificia, quibus urbes decorati solent. Praesidium quoque militare ibi constituit, muros, cum res posceret, defensurum. Profecto Chosroës Persarum rex, cum urbis capiendae percupidus, magnis illam copiis circumsedisset, munitionis firmitate prohibitus, re infecta, obsidionem solvit.

Pari cura dignatus est oppida castellaque omnia, in extremis Euphratesiae finibus posita; Barbalissum, Neocaesaream, Gabula, Pentacomiam, quae est ad Euphratem, atque Europum: cumque Hemerii muros partim opera perfunctoria ac fabrica parum firma constructos, partim mere luteos, aqua defectos, et ea-re omnino ridendos ab hostibus offendisset, aequavit