Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/273

Haec pagina nondum emendata est
233
DE AEDIFICIIS II. 8.

sed cum eorum vicinitate, tum ripis coercitus, sane asperis, in arctissimum spatium coactis aquis, ubi auctus imbribus se extulerat, muro statim affundebatur, nec ad ima solum et fundamento proxima, sed ad pinnas etiam exundabat. Muro autem unda perfuso, suis lapides sedibus emovebantur, eratque instabilis eorum coagmentatio. Verum extructo ex saxis molaribus ingenti aggere, eiusdem cum muro longitudinis, coegit amnem ibi frustra tumultuari, quoties superfluxerit, itaque fecit ut moenia a damno, quod inde contrahebant, omnino tuta sint, quamvis ille turgidis fluctibus altissime insurrexerit. Maioris muri partem aquilonarem longa annorum serie penitus fractam esse compertum habens, illam cum minori muro diruit refecitque, non ad pristinum modum; propterea quod urbis domus, cum ibi essent angustiores, regionis illius incolis displicebant: sed locum, in quo muri utriusque fundamenta sederant, adeoque fossam ipsam transgressus, hic murum spectatu dignum pulcherrimumque eduxit, atque ita Zenobiam non parum dilatavit. Praeterea collis quidam erat urbi proximus ab occidente: unde barbari si ingruerent, a vertice telis impune appetere propugnatores, et vel in urbe media stantes ferire poterant. Ad collem hunc Iustinianus Aug. pro-