Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/272

Haec pagina nondum emendata est
232
PROCOPII

curia, civibus omnino exhausit. Quare Persis, quoties collibitum esset, licebat in medios Romanos sese inferre, celerius fama adventus sui. Imperator vero Iustinianus Zenobiam, ab integro reaedificatam, magno incolarum numero frequentavit, validissimoque praesidio cum duce ibi constituto, Romani imperii propugnaculum fecit, Persis infestum. Nec satis habuit formam pristinam urbi reddere: firmitatis etiam plurimum adiecit. Cum enim vicini scopuli, quibus cincta est, hostibus opportunitatem praeberent mittendi tela ex edito in defensores muri; malum ille avertere satagens, fastigio moenium, qua minus a scopulis distant, quiddam aliud astruxit, quo semper tegerentur propugnatores. Alas ideo vocant, quod quasi muro suspensum videatur. Ac nulla quidem oratio complecti potest quidquid imperator noster Zenobiae benigne praestitit: siquidem urbem procul sitam in solitudine, ac proinde periculis usque obnoxiam, auxiliique inopem, utpote dissitam a Romanis, accuratius, ut consentaneum erat, quam caeteras omnes muniit: ego vero eorum, quae ibi effecta sunt, pauca attingam.

Zenobiam alluit flumen Euphrates, ab oriente sub moenibus praeterlabens. Et quoniam altis montibus subiectus est, eo loci expatiari non poterat: