Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/271

Haec pagina nondum emendata est
231
DE AEDIFICIIS II. 8.

egit: iam de rebus agam provinciae, quae ad Euphratis dexteram sita est. Alibi quidem Romanorum ac Persarum limites ita sunt constituti, ut eorum agri inter se vicini sint, atque e suis utrique sedibus profecti vel hostilitatem exerceant, vel pacem atque commercium, more hominum, qui in regnis diversis positi, regiones habent conterminas. At in Comagene (sic olim vocabant, quae hodie dicitur Euphratesia) non sunt finitimi. Deserta enim ac plane sterilis regio Romanorum fines atque Persarum longissime distrahit, nihil habens dignum belli contentione. Utrique in solitudinis ora, quam accolunt, castella ex crudo latere defunctorie aedificarunt, quae nunquam vicinorum sensere vim: quippe ibi utraque natio citra invidiam habitat, nulla re cupiditatem hostium proritante. In hac solitudine castella tria imp. Diocletianus eo modo extruxerat: quorum unum, cui nomen Mambri, aevo convulsum Iustinianus Aug. renovavit.

Quinto fere ab isto castello lapide, Romanum versus imperium, olim Zenobia, uxor Odonathi principis Saracenorum illius tractus, parvam urbem condidit, suoque nomine, ut par erat, insigniens, Zenobiam appellavit. Elapsi deinde temporis diuturnitas eius moenia attrivit, et accedente Romanorum in-