Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/270

Haec pagina nondum emendata est
230
PROCOPII

tento civitatis commodo, metum amovit. Et quoniam interiorem pariter atque exteriorem Edessae murum vetustas late fregerat, utrumque imperator nova ac multo validiori fabrica refecit. Castellum habet Edesseni muri pars quaedam, extra quam collis surgebat, urbi subiectae proximae imminens. Eum olim septo complexi indigenae, ambitu urbis incluserant, ne illac facile esset hosti perrumpere. Verum eiusmodi opere urbem multo magis expugnabilem fecerant. Cum enim murus ille esset humillimus et exporrecto in loco situs, vel a pueris ludicra oppugnatione se exercentibus capi poterat. Eo diruto, alterum in vertice montis Iustinianus Aug. excitavit. Is nullam timet ex superiori loco impressionem, et utrinque cum clivo ad imum usque montem descendens, urbis moenibus cohaeret.

Praeterea Carrarum et urbis Callinici maiores iuxta ac minores muros, longinqui temporis lapsu corruptos, demolitus, iam sic integravit, ut invictam habeant firmitatem. Castellum etiam Batnense, quod nudum negligentiaque contemptum erat, muris cinxit praevalidis, et ad decus, quo iam nitet, evexit.

8. Haec ita, ut dixi, in Mesopotamia et Osroëne Iustinianus Aug. per-