Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/269

Haec pagina nondum emendata est
229
DE AEDIFICIIS II. 7.

damna gravissima importavit. Repente enim aedificia pulcherrima diruit, ac tertiam civium partem extinxit. Protinus imp. Iustinianus non solum quaecumque eversa fuerant, in quibus erat Christianorum ecclesia, et Antiphorus, ut vocant, instauravit; sed omni etiam studio providit, ne quid eiusmodi urbs denuo pateretur. Etenim pro moenibus novum fecit alveum flumini, idque arte hac circumvenit. A dextra adiacebat amni planities humilis; a laeva abruptus mons imminebat, cursum alio non sinens flectere, sed in urbem dirigens omni compulsum necessitate: neque enim a dextra quidquam obstabat recta urbem petenti. Monte illo penitus exciso, et ad sinistram fluminis ripam humo excavata, fossam duxit eius alveo profundiorem: ad dextram parietem ingentem ex saxis plaustralibus statu: ita ut fluvius si consuetam in cursu servet mediocritatem, non privet civitatem opportunitatibus suis: sin forte elatus restagnaverit, mediocrem aquarum partem pro more ad urbem devolvat; quodque abundaverit, in canalem, Iustiniani invento factum, cogatur influere, ac tergum vicini Hippodromi circumire, humanae arti ac providentiae mirabiliter cedens. Quin et intra urbem recta ire amnem subegit, imposita utrinque crepidine, qua digressio prohibetur: itaque re-