Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/268

Haec pagina nondum emendata est
228
PROCOPII

rium, minus ac maius; Bismideon, Themeres, Bidamas, Dausaron, Thiolla, Philas, Zamarthas, ac caetera fere omnia. Ad Thannurium maius locus erat, quem Saraceni, hostes Romani nominis, traiecto Aborrha flumine, occupare facile, atque inde per densum et opacum nemus montemque ibi se attollentem dispersi, Romanos circumpositos excursibus infestare poterant. Iam vero Iustinianus Aug. turri illic ex durissimo lapide constructa, praesidium optimum collocavit, atque hostium incursiones prorsus repressit, excitato contra illos eiusmodi propugnaculo.

7. Quae modo dixi, in Mesopotamia fecit Iustinianus Aug. Iocus vero postulat ut Edessae, Carrarum, Callinici, aliorumque oppidorum illius tractus mentionem habeam, cum inter fluvios Euphratem ac Tigrin sita sint. Edessam alluit Scirtus, amnis minime spatiosus. Collectis aquis ex multis partibus, mediae urbi illabitur: inde egressus pergit ulterius; postquam satis famulatus est civitati, canali ductus veteri, cuius ore atque exitu pervia sunt moenia. Aliquando fluvius hic largis imbribus vehementer intumuit, et civitatem, quasi ad ipsius excidium comparatus, invasit. Igitur magna labe rupto utroque muro, minori scilicet ac maiori, per urbem fere totam effusus,