Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/267

Haec pagina nondum emendata est
227
DE AEDIFICIIS II. 6.

enim vocant) qui illic semper ageret; idoneo praesidio primam oram imperii confirmavit. Balneum quoque publicum, quo utuntur incolae, cum prorsus inutile allapsu fluminis evasisset, nec solitis usibus servire posset, in eum, quem habet modo, ornatum restituit. Quae enim prius supra fornaculas, in quibus ignis ardet, pro lavationis commodae ratione, solida fabrica suspensa erant (chytropodas vulgo appellant) haec omnia profluenti exposita, corruptamque ea-re balnei utilitatem offenderat. Quare structura lapidea firmatis iis, quae prius, ut dixi, pendebant, his alias suspensuras imposuit, ad quas pertingere fluvius nequit. Quo facto, oblectationem inde capi solitam restituit praesidiariis. Haec sunt, quae imperator noster aedificavit Circesii.

Post Circesium est Annucas, vetus castellum, cuius muros Iustinianus Aug. cum semirutos comperisset, adeo magnifice instauravit, ut si munimenta spectes, illustrissimarum urbium nulli concedat. Similiter castella omnia Theodosiopoli circumiecta, quorum alia carebant muris, alia luto ridendaque materia in maceriae modum septa erant, talia iam fecit, ut terrorem obiiciant, omnemque aditum negent oppugnare volentibus. Ea sunt Magdalathum cum duobus aliis, illi hinc inde adsitis, et utrumque Thannu-