Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/266

Haec pagina nondum emendata est
226
PROCOPII

Iustinianus, ipsum temporis longinquitate labefactatam, neglectum et immunitum nactus, optime firmavit, urbemque magnitudine ac decore illustrem fecit. Neque enim castellum hoc Diocletianus totum moenibus circumdederat: sed ad fluvium quidem Euphratem producto muro, turrim posuerat in utroque extremo: latus autem, quod hinc porrigitur, omnino nudum reliquerat, ratus, ni fallor, satis id communiri aqua fluminis. Procedente tempore, extremam turrim, austro obversam, profluens amnis assiduo morsu adederat, et apparebat illam propediem collapsuram, nisi quis succurrere praefestinaret. Ergo Iustinianus Augustus, honorem hunc summum adeptus manifesto dei munere, ut Romanum imperium, quam maximum est, curaret, eique pro virili parte consuleret, non solum turrim vitiatam servavit, eam reparando molari ac duro natura lapide, sed totum etiam castelli latus, quod nudum erat, muro validissimo cinxit, atque ita munimentum geminavit, flumini nempe addita moenium firmitate. Exteriorem etiam murum urbi adiecit, praesertim ubi confluens absolvit triquetrum: itaque hostium insidiis nullum ibi locum reliquit. Praeterea constituto numerorum militarium duce (sic