Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/261

Haec pagina nondum emendata est
221
DE AEDIFICIIS II. 4.

Rhabdium ducit, pars maxima inter Persarum fines posita est, Id ego cum primum vidi, demirans scilicet ex indigenis quaesivi, qui factum esset, ut viam tractumque ditionis Romanae hostile solum utrinque clauderet? Responderunt nonnulli, pertinuisse olim ista ad Persas; sed imperatorem quemdam. Rom. pro pago vitifero Martyropoli vicino, quem regi Persarum roganti dederat, eo tractu remuneratum fuisse. Ac Rhabdium quidem rupes insidet praeruptas et omnino asperrimas, quae ibi mirum in modum attolluntur: subiacet vero campus, quem Romanorum agrum appellant, iam a principio, ut opinor, mirati quod in media Persarum provincia ad Romanos pertineat. Porro hic Romanorum ager in planitie situs est, frugibusque abundat: argumento sit, quod Persarum limites undique locum ambiunt.

Clarissimum est in Perside oppidum Sisauranum, quod Iustinianus Aug. in potestatem redactum suam exsciderat, abductis inde magno numero captivis Persis equitibus cum Bleschane ipsorum duce, Ab urbe Dara abest itinere, quod biduo vir expeditus conficiat; tribus circiter milliaribus a Rhabdio: qui locus antea incustoditus et apud Romanos plane obscurus fuerat. Quare cum ab ipsis nec praesidium, nec munimentum, nihil denique boni un-