Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/260

Haec pagina nondum emendata est
220
PROCOPII

In urbe cives aquae inopia graviter conflictabantur; cum nec fontem haberent scatebra emicantem, nec latices, qui canali structili ducerentur ia compita, nec qui ibi iu cisternis asservarentur: sed qui in triviis labentem fluvium accolebant, ii quidem aquam nullo negotio haurientes, potu utebantur facillimo: qui vero procul flumine habitabant, facere non poterant quia horum alterum paterentur; vel summo cum labore levarent sitim, vel ea interirent. At Iustinianus Aug. magnum aquaeductum construxit, quo in omnes urbis partes derivata aqua, incolis difficultatem expediit. Praeterea sacras aedes duas, eam videlicet quae magna ecclesia dicitur, et Bartholomaei apostoli templum condidit. Militibus quoque diversoria quamplurima aedificavit, ne molestiam civibus exhiberent.

Urbis Amidae muros, maiorem iuxta ac minorem, qui ob vetustatem iam ruinae proximi videbantur, nova quadam substructione firmavit, itaque urbi securitatem praestitit. Quid vero fecerit in castellis, quibus harum urbium limites muniti sunt, nunc exponam.

4. Eunte in Persidem ex urbe Dara, ad laevam est quaedam regio plaustris invia ac prorsus inequitabilis. Bidui fere patens expeditio viro, terminatur loco abrupto atque praecipiti, cui nomen Rhabdium. Viae, quae