Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/250

Haec pagina nondum emendata est
210
PROCOPII

consilia conatusque everterit. Iam si a finibus Persicis ordiar, me haud inepte facturum puto.

Postquam Medi, restituta Romanis Amida, ex eorum finibus excessere, prout a me in libris, quos de bellis conscripsi, narratum est, Anastasius Aug. aram, vicum ignobilem ad limitem Persicum, moenibus cingere, atque urbem facere sategit, unde hostibus facesseretur negotium. At quoniam instrumento pacis, quam olim cum Persis pepigerat imp. Theodosius, sancitum fuerat, nt neutra natio in suo solo prope alterius fines novam ullam munitionem extrueret; pacis conventa obiiciebant Persae, et omni studio opus impediebant, quamvis ipsi bello essent Hunnico impediti. Romani vero, quo minus paratos videbant, hoc acrius urgebant aedificationem, et maturabant prius absolvere, quam hostes, composito bello Hunnico, adessent. Ergo oblata inde suspicione et assiduo hostilis irruptionis metu turbati, haud satis accurate aedificarunt: cum nimium praeceps ac vehemens opera ne validum fieret opus obstaret. Neque enim firmitas cum celeritate compendia quaerente habitare solet, nec laborem subitarium exacta ratio comitatur. Sic igitur festinando muros excitarant, hostibus minime inexpugnabiles, vix altos quantulum satis esset. Lapides aptis cubilibus non disposuerant, non bene