Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/247

Haec pagina nondum emendata est
207
DE AEDIFICIIS I. 11.

expetuntur, ipsos opportune suppeditant indigentibus. Ita Iustinianus Aug. Byzantiis dulcem aquam providit.

Idem alibi nova palatia construxit, nempe in Heraeo, ut hodie vocant, et in Iucundianis: quorum ego nec splendorem cum arte singulari coniunctum, nec magnitudinem concinnam exequar unquam pro dignitate. Satis habeo dicere, ea esse palatia a Iustiniano condita praesente et adiiciente solertiam, nec spernente quidquam, nisi impensas; quarum summa comprehendi animo nequit. Novum portum ibidem fecit ac muniit. Nam littus utrinque ventis fluctibusque iratis patere animadvertens, ipsum navigantibus salutare hoc modo reddidit. Cum arcas, quas appellant, fecisset innumeras, et quidem maximas, hinc atque illinc ex littore transversas longe in altum iecit, aliisque super alias continenter aggestis, maritimas moles inter se oppositas excitavit geminas, ex imo gurgite ad undas usque superiores, quibus sustentatae naves aguntur: dein saxa abrupta imposuit; quae fluctibus tunsa, vim eorum repellunt: hieme, cum furunt venti, intra illos parietes tranquilla