Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/245

Haec pagina nondum emendata est
205
DE AEDIFICIIS I. 11.

11. Qui ex Propontide ad urbis latus orientale navigio vehitur, a sinistra thermas habet Arcadianas, Constantinopoleos, caeteroqui tantae, ornamentum. Hic atrium imperator noster urbi praestruxit, quod et ambulacrum est ibi degentium, et navigantium statio. Id sol oriens luce collustrat; deinde ad occasum declinans, commode inumbratum relinquit. Ipsum etiam circumluit mare, allabens placide, et fluminis ritu ex ponto veniens; ita ut qui illic deambulant, cum navigantibus sermocinetur. Etenim mare, cum ad ipsam usque crepidinem atrii profundissimum sit, naves ibi patitur, et summa eius tranquillitas utrobique positos colloquio miscet. Eiusmodi est vicinia maris circa hoc atrium, laetum illo prospectu, et a ventis inde leniter spirantibus circum flatum. Solum ac superiora omnia eximio intecta sunt decore columnarum et marmorum; quorum splendor incredibiliter candet, solaribus radiis mirifice fulgurans. Simulacris compluribus ornatum est: quorum alia ex aere fusa, alia e saxo scalpta egregium spectaculum praebent: a Phidia Atheniensi, vel Lysippo Sicyonio, aut Praxitele facta diceres. Ibidem Theodora Aug. columnae superstat. Hoc enim grati animi monumentum ei civitas posuit extructi ergo ab ipsa atrii. Formosa quidem effigies; non tamen