Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/244

Haec pagina nondum emendata est
204
PROCOPII

trione parieti proximo innixi, tectum intermedium attollunt opere testudineo. Tota camera picturis ridet, non ceris inustis illitisque compacta, sed apta tesserulis colorum omnium varietate nitentibus: quae cum aliarum rerum cuiusque generis, tum hominum imagines repraesentant: quaenam autem eae picturae sint, declarabo. Hinc et hinc bella, pugnae, quamplurimae captae urbes Italiae Africaeque. Vincit Iustinianus Aug. per legatum Belisarium. Hic ad imperatorem redux cum exercitu integro, exuvias ipsi offert, reges ac regna, et quidquid inter homines excellit, In medio stant imperator ac Theodora Augusta, ea uterque specie, ut summam laetitiam prae se ferant, et festo victoriam celebrent, captis suppliciterque accedentibus Vandalorum et Gotthorum regibus insignem. Circumstant senatores, omnes festum agitantibus similes. Hoc enim exprimit vermiculatum emblema, in eorum vultibus renidens hilaritatis flore, Itaque gestiunt ac subrident, honores caelestibus pares imperatori ob rerum gestarum magnitudinem impertientes. Intus praeclare omnia incrustata sunt marmore ad tesseras usque in superiori parte compositas, non modo quaecunque humo surgunt, sed ipsum etiam pavimentum. Illorum autem marmorum quaedam Laconica smaragdum. aequiparant; quaedam ignis flammam imitantur: pleraque candore nitent, non utique simplici: quippe cui color ceruleus undatim intercurrit. Haec hactenus.