Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/243

Haec pagina nondum emendata est
203
DE AEDIFICIIS I. 10.

versus terrarum orbis, meo quidem iudicio maximae. Testudineatam efficiunt porticum: cuius pars superior marmore columnis concolori tota nitet, ac magno superstantium statuarum numero mirum in modum distincta est. Non procul ab eo foro est regia, quam Iustinianus Aug. de nova, ut dixi, fere totam extruxit. Cum autem nulla describi queat oratione, satis erit scire posteros illam, quantacunque est, opus esse principis nostri. Ac sicut, quod trito fertur adagio, ex ungue leonem novimus, ita quae sit huius palatii excellentia lectores mei coniicient ex vestibulo, cui nomen Chalce. Stant ad perpendiculum praealti parietes quatuor, forma quadrangulari: caetera inter se aequales, longitudine solum inferiores paulo sunt reliquis duo illi, qui ad meridiem et boream spectant. Unumquemque angulum protegit pila ex lapidibus affabre elaboratis, a solo ad culmen usque pariter cum pariete surgens, Quadrata est, unoque latere ita cohaeret parieti, ut non tollat concinnitatem, sed potius augeat aptissima parilitate. Arcus octo supereminent: quatuor fastigium sustinent, sublimi rotunditate curvatum in medio totius operis: quod ad caeteros attinet, duo a parte austri, totidem a septen-