Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/242

Haec pagina nondum emendata est
202
PROCOPII

latii partem, quae incendio deleta et solo aequata fuerat, restituit elegantius. Supervacaneum duco ea iam particulatim referre, postquam omnia accurate sum persecutus in bellorum historia. In praesenti id solum scribam; vestibulum regiae, et quam appellant Chalcen ad oecum usque Martis, atque ex palatio thermas Zeuxippi, magnasque porticus, et quae hinc inde continenter ad forum Constantini pertinent, imperatoris huius opera esse. Praeterea Hormisdae domum, palatio proximam, mutavit penitus, ac splendore auctam dignissimo regia, adiunxit palatio: quae accessio multo id laxius praestantiusque effecit.

Pro palatio forum est columnatum dictumque Byzantiis Augustaeum: de quo supra mentionem feci, cum, post templi Sophiae descriptionem de aenea egi statua, imperatori supra lapideam columnam altissimam posita in monumentum illius operis. Ad fori latus orientale est curia, opus Iustiniani Aug. adeo splendidum, itaque rebus omnibus apparatum, ut facultatem dicendi superet. Eo senatus Romanus ineunte anno conveniens, festum solenne celebrat more institutoque reip. Stant pro curia columnae sex: quarum duae parietem eius, soli occidenti obversum in medio habent: quatuor aliquantulum ab eo distant, candidae omnes, et columnarum, quas habet uni-