Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/239

Haec pagina nondum emendata est
199
DE AEDIFICIIS I. 9.

littore, parum distat a mari locus situ planus, lapideoque aggere editus. Ibi condita est archangeli aedes altera, decore summo, praecipua magnitudine, eaque magnificentia, ut digna sit, quae et Michaeli sacra et a Iustiniano Aug. posita dicatur. Non procul hinc deiparae templum, iamdiu caducum, similiter instauravit: cuius excellentiam si dispicerem verbisque exponerem, longius abiret oratio, Tam vero expectata pridem pars historiae sequitur.

9. Erat in eo littore vetus regia, spectatu digna. Hanc totam Iustinianus Aug. deo consecravit, praesenti oblectamento praeferens pietatis fructum, qui sic inde est consecutus. Byzantii grex erat muliercularum, quae in lupanari servire Veneri adigebantur. Cum enim leno tam arcte eas aleret, ut extrema penuria nunquam exirent; necesse habebant quotidianae libidini se permittere. Corpus subitario coitu cum ignotis obviisque miscebant, In urbe enim numero abundabat conflata quondam sodalitas lenonum, qui non solum in fornice quaestus venereos tractabant, sed in foro etiam publico alienam formam nundinabantur, ac pudicitiam turpi obsequio constringebant, Verum Iustinianus imperator ac Theodora Aug. cum ex communi inter se studio pietatis omnia facerent, rationem hanc inierunt. Pulsis lenonibus,