Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/238

Haec pagina nondum emendata est
198
PROCOPII

lapidea complexus crepidine, qua portus muniretur, forum fecit ex ora maris; quod hic placidissimum commercia cum terra miscet: ita ut institores maritimi, appulsis ad crepidinem navibus onerariis, cum iis, qui in terra sunt, merces e foris commutent. Post forum illud littoreum, templo obiacet atrium: cuius marmora hic fructus varios, illic nives colore referunt. Qui ibi inambulant, hinc eorum nitore, inde maris aspectu mirifice hilarantur: simul etiam recreantur auris, quae ex mari praeterlabente collibusque communiter spirant. Aedem ambit porticus in orbem ducta, desinensque ad eius latus orientale, Est in medio templum, mille coloribus marmorum varium ac tholo sublimi tectum, Quis pro operis dignitate recenseat porticus pensiles, interiores recessus, gratissimum nitorem marmorum, quae et parietes et solum omnino vestiunt? Adde immensam auri vim ubivis alliti, ita ut congenitum videatur. Haec enarrans, eadem opera templum descripsi, quod nuper Ioanni Baptistae Iustinianus Aug. in Hebdomo posuit. Nam aedes ambae, caetera inter se simillimae, hoc uno differunt, quod sacra Ioanni Baptistae non est maritima.

Sic in Anaplo templum archangeli constructum est: in adverso autem