Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/237

Haec pagina nondum emendata est
197
DE AEDIFICIIS I. 7. 8.

ac vestem purpuream benignissime rigavit. Quare vestis sic delibuta asservatur in regia testimonio rei tunc gestae, et saluti futura posteris, qui in morbos insanabiles delabentur.

8. Ita Iustinianus Augustus sinum Ceras ornavit: quod ad freta attinet alia duo, quae paulo supra memoravi, eorum quoque littora in hunc modum distinxit praeclarissimis aedificiis. Templa duo Michaeli archangelo sacra, sibique adversa, hinc inde freto imminebant: quorum alterum erat in Anaplo, ad laevam navigantium in Pontum Euxinum; alterum in opposito littore, quod, meo quidem iudicio, Proochthos ideo dixere veteres, quia longe ultra reliquam oram prominet: nunc Brochos appellant, vocabula per temporis longinquitatem corrumpente indigenarum inscitia. Cum templa illa aevo dirupta cernerent utriusque sacerdotes, ac ne ruina propediem opprimerentur vehementer timerent, imperatori supplicarunt ut ambo in formam pristinam restitueret, Neque enim illius principatu, vel nova condi, vel ruinosa ecclesia reparari ulla potuit, nisi Caesareis sumptibus; non modo Byzantii, sed in universo etiam orbe Romano. Eam nactus occasionem imperator, statim utramque aedem aequavit solo, ne quid vitii pristini superesset: et eam quidem, quae est in Anaplo, sic reaedificavit. Interiorem littoris illius partem