Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/233

Haec pagina nondum emendata est
193
DE AEDIFICIIS I. 6.

cata huc navi, puppim mare sustentat; prora telluri insidet: perinde quasi ambo haec elementa inter se certent, utrum civitati melius serviat.

6. Is plane est sinus ille, Iustinianus vero Aug. ipsi decus ac splendorem addidit, aedificiis circumstructis. Siquidem ad sinus laevam, S. Laurentii martyrium; caecum antea ac valde tenebricosum, in eam, ut dicam brevissime, quam hodie cernimus, mutando formam, refecit. Ultra illud, aedem deiparae in Blachernis talem posuit, qualem paulo supra descripsi. Post SS. Prisco ac Nicolao novum templum aedificavit; quod frequentare gaudent Byzantii, partim cultu et admiratione Sanctorum praesentium, partim voluptate illecti, quam ex aspectu capiunt concinnitatis templi. Scilicet imperator, illata vi maris fluctibus, in alto procul fundamenta iecit, quibus aedem imposuit.

Ad extremum sinum, in acclivi arduoque admodum loco, SS. Cosmae et Damiani templum erat antiquum: ubi illi aliquando tam graviter laboranti, ut iaceret exanimi similis, et a medicis depositus, pro mortuo haberetur, conspecti hi caelites inopina ac mirabili plane ope attulerunt salutem, eumque relevarunt. Quibus ille ut se gratum, quoad homini licet, praestaret, mutata prorsus et in aliam redacta formam structura veteri, utpote inconcinna ac vili, nec talibus tantisque digna caelicolis. templum nitore, magni-