Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/232

Haec pagina nondum emendata est
192
PROCOPII

tit, ut decus afferat. Hinc inde geminae appositae sunt continentes, quarum littoribus premitur, aquas crispans, ac simile superbienti, quod Asiae Europaeque innixum ad urbem accedat: fluvium placido labentem agmine videre tibi videaris. Quod vero ad laevam est, longissimis littoribus utrinque stringitur, lucos, pratorum amoenitates, caeterasque oppositae continentis delicias exhibens, subiectas oculis civitatis. Inde porro evolutum meridiem versus, et ab Asia procul recedens, sese explicat: nec tamen vel sic absistit urbem alluere ad partem usque occidentalem. Tertium fretum, a dextera coniunctum primo, ex regione, quam Sycenam vocant, longissime allabitur urbis lateri aquilonari, ubi in sinum desinit. Sic mare urbem coronat: reliquum terra excipit, tanto interstitio, quantum satis est ut vinculum sit illius coronae, quam aequor efficit. Sinus hic semper tranquillus, minime turbari solet: quasi terminus tempestati hic fixus esset, atque inde procellam omnem excluderet urbis honor ac reverentia. sSi forte venti vehementiores incumbant, ac maria fretumque concitent, simul navigia sinus fauces intrarunt, nullo regente pergunt, et quocunque sors tulerit appelluntur. Plus x l. stadia suo sinus ambitu colligit, ac totus est ubivis portus, Quapropter appli-