Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/231

Haec pagina nondum emendata est
191
DE AEDIFICIIS I. 4.

dam relinquimus, quibus ad dicendum satis vegeta est necdum plane defessa mens.

5. In anaplo et adversa continente, praeterea circa sinum ab indigenis dictum Ceras, de nomine Ceroëssae, matris Byzantis, qui urbem condidit; cum templa nullo caelitum digna vidisset Iustinianus, in omnibus magnificentiam ostendit vere imperatoriam: quae ego mox declarabo, ubi dixero, quomodo mare Byzantium decoret.

Auget Byzantii felicitatem opportunitas maris: quod circum hanc urbem ita se terrae insinuat, in freta cogit, effunditque in vastum pelagus, ut ea re ad aspectum urbs praeclarissima sit, tranquillo portuum praesidio navigantes invitet, annonam accipiat copiosam, et rebus ad vitae usus commodis abundet, Duo namque maria, quibus cingitur, Aegaeum videlicet ac Pontus Euxinus, ad latus urbis orientale cogunt, seque undis promiscuis sic collidunt, ut continentem distrahant sua illa irruptione, et urbem amoenissime circumplectantur. Igitur hanc freta ambiunt tria, inter se cohaerentia, et cum ad ornatum, tum ad commoditatem disposita. Nullum est quod non suavissime obeatur navi, oculos reficiat, et portum facillimum praebeat appellentibus. Ac medium quidem e Ponto Euxino prodiens, urbem recta pe-