Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/230

Haec pagina nondum emendata est
190
PROCOPII

hibuerint. Nam ubi religiosus est princeps, non refugiunt a mortalibus superi: sed cum illis versari gaudent et amica consuetudine congredi.

Quis Acacii templum silentio praetereat? quod ille, cum ruinosum esset, disiecit, restituitque a fundamento, mirifice ampliatum. Ipsum ubique sustinent columnae candoris eximii, Solum simili constratum est marmore: unde tantus proficiscitur splendor, ut toti templo infusa nix videatur. Praestructae sunt porticus duae: quarum altera columnata est, altera ad forum vergit, Parum abfuit quin Martyrium S. Platoni sacrum praetermitterem, splendidum sane atque augustum, ac vicinum foro Constantini: templum item Mocii martyris, omnium maximum: necnon Thyrsi itidem martyris, et quod ante urbem S. Theodoro in Rhesio positum est: aedemque Theclae martyris ad urbis portum, qui nomen habet a Iuliano: ac templum S. Theodotae in suburbano, quod Hebdomon sive Septimum vocant. Nam illa omnia princeps hic noster, quo tempore Iustinus avunculus imperabat, a fundamentis aedificavit: quae nec facile quis describere, nec pro merito mirari spectator possit. S. Agathonici templum orationem ad se trahit, mihique nec vocem nec vocabula habenti rebus apta vim affert. Mentionem eius fecisse contenti, ipsius nitorem et absolutam numeris omnibus magnificentiam aliis enarran-