Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/229

Haec pagina nondum emendata est
189
DE AEDIFICIIS I. 4.

ceret, contrectaret, et quod inde provenit ad vitam adiumentum praesidiumque caperet. ta vero detecta sunt.

Constantinus Augustus aedem apostolis hanc posuerat, eorumque gloriae et nomini consecrarat, decreto addito, ut cum sibi tum aliis in imperium successuris, foeminis iuxta ac maribus, ibi sepulcra fierent: quod etiamnum servatur. Illic et Constantini patris cadaver condiderat. Nullam autem notam reliquerat, quae ibi iacere apostolos testaretur; nec locus ullus speciem offerebat conditorii sacrorum corporum. At nunc, cum hoc templum Iustinianus Augustus reficeret, artifices, effosso penitus pavimento, ne quid restaret male compositum, ligneos viderunt loculos tres, illic habitos derelictui, ac suis significantes inscriptionibus, Andreae, Lucae ac Timothei apostolorum inesse corpora, quae imperator ipse Christianique omnes maxuma cum voluptate spectarunt. His pompa ac festi celebritate ornatis, solisque honoribus rite persolutis, occlusos loculos humo denuo mandarunt; ac ne locus nota ad memoriam insigni et frequentia careret, apostolorum corporibus illum pie dedicarunt. Nec dubium est, quod dixi, quin hi apostoli, in praemium honoris sibi ab imperatore habiti, se nunc hominibus ex-