Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/227

Haec pagina nondum emendata est
187
DE AEDIFICIIS I. 4.

nitudine, aliave re quapiam praestat ceditve alteri. Utrumque ex aequo solem superat fulgore marmorum, et plurimo ubique auro pariter litum ac donariis refertum est. Hoc uno differunt, quod huius directa est longitudo, illius vero columnae in semicirculum dispositae sunt fere omnes. Unam habent in vestibulo porticum, nomen ex narthece seu ferula idcirco nactam, quod longissime porrigatur. Communia sunt omnia propylaea, atrium, medianae ianuae, et ad regiam adiunctio. Ea demum est utriusque templi magnificentia, ut toti hinc civitati ipsique Palatio manifestum decus accedat.

Deinde hoc etiam praestitit, summa erga omnes apostolos pietate impulsus. Erat Byzantii vetusta quaedam aedes, cunctis dicata apostolis: quam aevi longinquitas sic labefecerat, ut collapsura propediem videretur. Hanc Iustinianus imperator funditus demolitus, non solum instaurare studuit, sed maiorem etiam facere et pulcriorem: porro consilium hac ratione explicuit. Rectae lineae designatae sunt duae, quae se medias invicem secant, commissae in formam crucis; altera ab occasu ad ortum directa, altera ad meridiem transversa a septentrione. Praeter exteriorem parietum ambitum, interioribus columnarum ordinibus supra sunt infraque circundatae. In commissura harum linearum, utriusque fere medium obti-