Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/226

Haec pagina nondum emendata est
186
PROCOPII

tis. Quare illam demolitus a fundamento, ne quid squaloris pristini remaneret, peramplam, qualem modo videmus, fecit, et ad decus summa dignum admiratione perduxit. Templum hoc ita quadratum est, ut longitudo latitudinem haud multum superare videatur. Exortivi lateris paries extrema habet crassiora, ac magna lapidum mole utrinque constat: in medio paulatim se subducens et contrahens, recessum efficit, columnis natura versicoloribus suffulta hinc inde aede. E regione murus, qui ad solis occasum spectat, templi ianuis est interstinctus.

4. Suam vero in Christi Apostolo fidem et observantiam hoc modo testatus est. Principio Byzantii novum templum Petro et Paulo iuxta regiam extruxit, de Hormisdae nomine olim dictam: quam ipse, suam antea domum, cum adeo magnifice ornasset, ut speciem haberet dignitatemque Palatii; postea Romanus factus imperator, eam alteri regiae accessionem adiunxit. Sergio quoque et Baccho, caelitibus inclitis, ibi templum constituit: dein et alterum huic obliquum apposuit. Neque enim adversa sunt ambo: sed a latere cohaerent, invicem comparabilia: communes aditus habent: aequalia prorsus inter se sunt, et crepidinibus cincta. Neutrum decore, mag-