Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/225

Haec pagina nondum emendata est
185
DE AEDIFICIIS I. 3.

pomis exuberat viridarium: fons tacita scaturigine lenem ac dulcem aquam effundit: nihil denique honori religionis consentaneum deest. Haec circum aedem: ipsam vero nec dignis signare vocabulis, nec adumbrare cogitatione, nec verbis exprimere promptum est. Unum dicere satis habeo: illam nitore et magnitudine plerisque sacris aedibus antecellere. Utrumque templum ante urbis moenia extructum est: Blachernaeum quidem ad littus maris, ubi illa incipiunt; alterum vero ad portam auream, quae in extremo est munimento: ut ambo, veluti inexpugnabilia propugnacula, urbis muros protegant. Praeterea in Heraeo (vulgo hodie Hierio) deiparae aedem statuit, quam verbis nemo facile depingat.

In eo urbis loco, quem Deuteron sive Secundum vocant, templum nobilissimum ac plane mirabile dedicavit S. Annae; quam aliqui deiparne matrem Christique aviam fuisse credunt. Etenim deus ea ratione, qua voluit, factus home, tertium habere generis gradum minime refugit, et more humano materna eius prosapia describitur. Non procul inde, ad ultimum urbis vicum, Zoae martyri templum augustissimum aedificavit.

Byzantii, aedem archangeli Michaelis invenerat angustiorem ac nimis obscuram, nec dignam quae diceretur archangelo posita a Senatore quodam, patricio veteri; cum persimilis esset cubiculo domus non admodum locuple-