Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/222

Haec pagina nondum emendata est
182
PROCOPII

equus aeneus, orienti obversus; spectaculum sane eximium. Incessuro, viamque prorsum affectanti similis, anteriorum pedum alterum, videlicet sinistrum attollit, quasi calcaturus sit solum obiacens: alter subiectum lapidem premit, tanquam continuo facturus gradum: posteriores ita contrahit, ut cum Ipsorum partes erunt movere se vestigio parati sint. Equo huic insidet aenea imperatoris effigies colossea, cultuque Achilleo insignis: sic habitum, quo induta est, vocant. Arbylis enim calceata, malleolos habet ocreis nudos. Thorax ipsi heroicus: caput munitum galea, quae concuti videatur, non sine quodam vibranti iubare: autumnale illud sidus esse merito dixerit, qui verba velit poetica usurpare. Solem orientem spectat, equum agens, ni fallor, adversus Persas: manu laeva fert globum; quo fictor innuit universum terrae et maris orbem servire ipsi. Non gladium, non hastam, aliud-ve gestat armorum genus, sed crucem globo impositam; cuius ope imperium ac belli victoriam adeptus est. Intenta ad orientem dextera porrectisque digitis, degentibus illic barbaris imperat, ut suis teneant sese finibus, neque ultra procedant. Et haec quidem ita se habent.

Irenes vero Ecclesiam, quae antea cum sibi vicino templo principe de-