Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/220

Haec pagina emendata est
180
PROCOPII

vit, non suis modo sumptibus, sed labore etiam ingenii, et praeclara animi contentione, prout mox declarabo. Arcuum, de quibus paulo supra memini (eos lora appellant mechanici) is qui ad solem orientem oppositus est, hinc inde iam surgebat, medioque imperfecto, manum extremam expectabat; cum pilae, quibus incumbebat, sub graviori mole fatiscentes, repente facto vitio, imminentis ruinae speciem praebuerunt. His Anthemius et Isidorus in maximum adducti metum, rem omnem ad imperatorem referunt, nullam ponentes in arte spem. Illico imperator, nescio quo instinctu, coelesti opinor (neque enim mechanicus est) curvaturam arcus absolvi iubet. Is namque, ait, se ipso fultus, pilis suppositis non amplius indigebit. Ac nisi testata proderem, narratio procul dubio adulatoria planeque incredibilis haberetur: cum autem rei tunc gestae permulti testes adsint, me nihil tenere debet, quominus quod sum exorsus pertexam. Ergo mandata confecerunt artifices: tum arcus in caelum eductus integer constitit, experimento probans veritatem consilii. Quo ibi acto, arcubus ad meridiem et aquilonem spectantibus istud accidit. Loris, ut vocant, substructione templi superbe elatis, quidquid erat inferius, sub pondere laborabat. Columnae subditae coementum