Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/219

Haec pagina emendata est
179
DE AEDIFICIIS I. 1.

prato floribus convestito versari se quispiam putet, ac merito horum purpuram, illorum viriditatem miretur; alia puniceo, alia candido fulgore praedita; et quae natura, non secus ac pictor, coloribus dissimillimis variavit. Quando quis precaturus illuc ingreditur, statim intelligit non potentiae artisve humanae, sed divini numinis id esse opus, et levata ad deum mente caelum perambulat, sic statuens, non procul eum abesse, verum sede illa potissimum gaudere, quam sibi ipse delegerit. Nec solum novo spectatori haec incidit cogitatio; at semper cuiusque animo redit, pariter ac si tum primum illa oculis obversarentur. Videndi satietas neminem unquam cepit: sed qui sunt in templo, aspectu suavissimo oblectantur: egressi, in sermonibus, quos de illo miscent, triumphant. Iam vero quidquid pretiosae supellectilis aedi huic Iustinianus Augustus donavit, aurum, argentum, gemmas, ut singulatim commemorem fieri nequit: permitto lectoribus coniecturam ex uno facere. Templi locus maxime sacer, et cuivis, praeterquam sacerdotibus, inaccessus (altare vocant) argenti pondo habet quadraginta millia.

Ut semel finiam, summo, quod aiunt, digito percursis, et oratione brevissima comprehensis, quae sunt memoratu dignissima, sic Iustinianus Augustus Constantinopolitanam ecclesiam, quae vulgo magna dicitur, aedifica-