Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/216

Haec pagina emendata est
176
PROCOPII

quos vocant pilas, quatuor stant; duo ad septentrionem, ad meridiem duo, adversi inter se et aequales: utrumque par columnas quatuor comprehendit intercapedine sua. Eiusmodi pilarum fabrica lapidibus constat ingentibus, quos diligenter collectos scite artifices commiserunt. Tam alte evadunt, ut abruptos montium scopulos videre tibi videaris. Insuper eminent arcus quatuor, totidem efficientes latera. Eorum capita bina coeunt, pilarumque illarum fastigiis incumbunt: curvaturae in immensum sublatae pendent. Ac duo quidem arcus, quorum alter ad orientem solem, alter ad occidentem spectat, vacuo in aere erecti sunt: reliqui vero suppositum habent parietem cum columellis. Aedificium aliud sustinent rotundum ac teres: unde dies ridere semper incipit. Universa enim terra, credo, sublimius est, ac sensim deficit, eatenus de industria tenuatum, ut per ipsius aperturas lux intret affatim. Hinc etiam, opinor, balbutiens atque impedita lingua sese expedire poterit. Arcubus in quadrum connexis interiectum est opus, triangulis quatuor absolutum. Ima trianguli cuiusque pars, presse intercepta arcuum coitu, acutum facit angulum infimum: deinde cum intermedio spatio sursum