Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/215

Haec pagina emendata est
175
DE AEDIFICIIS I. 1.

tato more magnificentior, ac nimiis molibus concinnior omnino sit. Lumine et solari splendore mirabiliter affluit: non extrinsecus collustrari a sole locum, sed inibi nasci fulgorem diceres: tanta est affusae templo huic lucis copia. Ac frons quidem, nimirum pars obversa orienti, ubi deo peragi sacra solent ineffabilia, hoc modo constructa est. Ab humo exstat aedificium, non recta productum linea, sed laxa sensim obliquitate flexum; receditque in medio, ac figura semitereti, quam artis periti semicylindrum vocant, ad perpendiculum surgit. In quartam sphaerae partem desinit operis huiusce culmen: cui quae sunt adiuncta celsius quiddam aliud sustinent, bicornis lunae instar sinuatum: quod simul concinnitate admirationem, simul dubiae compagis specie timorem parit. Neque enim videtur pendere tuto, et quamvis firmissime nitatur, periculum tamen ostentat ibi versantibus, Utrinque pavimentum columnis premitur, non recto et ipsis ordine, sed intus semicirculari forma dispositis; ita ut sibi invicem tanquam in choro assurgentes, lunato aedificio subsint. Orientem contra excitatus est paries, in quo sunt templi ianuae: hinc inde columnae, et his superiora structura iam dictis plane simili semicirculum exhibent. Medio in templo aggeres manufacti,