Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/205

Haec pagina nondum emendata est
165
HISTORIA ARCANA.

esset imperii. Antiquitus etiam qui Caesarem alloquerentur, imperatorem compellarunt, coniugemque imperatricem: caeteros vero principes, ut cuiusque ordo ac dignitas tulit. At quisquis cum horum alterutro Augustorum sermones misceret, imperatoremve aut imperatricem, non dominum dominamque nominasset, ac principes dicere servos abstinuisset, is vero rudior ac procax habebatur, et quasi foedissime lapsus, et quibus haud esse illum deceret iniurius abigebatur. Olim minime multi, rarenterque regiam frequentarunt; sed post coeptam horum dominationem, cum magistratus, tum reliqui omnes assidue in Palatio tempus traxerunt; quod magistratibus dicundi iuris faciundique libera quondam potestas fuerit, quaeque de more actitarent, haec domi apud se, ac in praetoriis, clientesque qui nullam sibi vim inferri sentirent, minus essent imperatori molestiae. Sed hi in subditorum perniciem negotiis ad se omnibus revocatis, eos servilem in modum ad hanc pertraxerunt assiduitatem. Videre licebat singulis pene diebus orbata mortalibus tribunalia, forumque: contra in Caesaris aula perstrepentem seseque urgentem multitudinem et servile genus obsequii. Augustorum familiarissimi