Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/202

Haec pagina nondum emendata est
162
PROCOPII

tibus feruntur, cursuque diurno decem nonnunquam dierum viam evadunt, ad ea quae dixi peragenda. Hinc agrorum omnium etiam mediterraneorum possessores amplissimam rem domi fecerunt; nam promercales fructus alendis equis et stabulariis ingenti aere reportato, quaestoribus quotannis vendebant. Hinc etiam erat, ut a singulis stipendiariis publica in aerarium perpetuo inferrentur; ex illatis statim aes debitum ii perciperent; omniaque fierent e republica. Antehac ita res habuit. Hic vero princeps sublato veredario, qui Calchedone Dacibizam movebat, omnes adegit Byzantio Helenopolim usque lintribus exiguis, quibus fretum traiicitur, vehi, in discrimen subito commovendae, ut fit, tempestatis adductos. Neque enim, ubi ipsa urget necessitudo, tempus futuramque malaciam observes et opperiare. Cursum in Persidem, ut antea, sic esse permisit; per reliquam vero orientis plagam ad usque fines Aegypti, in diurno viae spatio unicum non equorum stabulum, sed aliquot asinorum constituit, Quamobrem quae in provinciis geruntur, sero et post factum renunciatis, adhibendo remedio locus non est;