Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/198

Haec pagina nondum emendata est
158
PROCOPII

Caesar scribit, legitimis haeredibus ne concesso quidem triobolo; ea fuit in leges, in familiarium propinquos modestia. Sic etiam Irenaei diu antea demortui nullo iure fortunas diripuit. Hoc item per idem tempus accidit, quod minime praeterierim. Anatolius quidam Ascalonae fuit in albo senatorio facile princeps, huius filiam haeredem, quae una illi fuerat, Mamilianus Caesariensium nobilissimus sibi uxorem adiunxerat. Caeterum prisca lex est, ut cuiuslibet civitatis senatorum, qui maribus absque liberis diem obiissent, quarta bonorum parte senatui addicta, haeredibus caetera fruenda superessent. Hic etiam sui specimen dedit imperator lata nuper plane illi contraria lege: ut extincto maribus absque liberis senatore, quartam haeredes haberent, reliqua ferret aerarium atque senatus; quamquam post genus humanum natum nullae vel in publicum, vel in Caesaris aerarium illatae senatorum facultates. Hoc decreto Anatolius diem vitae supremum egit; haereditatem ex lege aerario et curiae filia destinavit, acceptis ab imperatore et Ascalonae senatu tabulis, quibus eam controversia hac super re liberarent,