Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/197

Haec pagina nondum emendata est
157
HISTORIA ARCANA.

rem sciscitatur, num integer nepoti magistratus maneret; ille dissimulatis ad Liberium datis epistolis Ioanni scribit, iubetque strenue provinciam insistere, a se nihil statutum contra. His fretus Ioannes, Liberio praecipit (quippe a magistratu submoto) praetorio excedat; renuit Liberius, praetenditque Caesaris et ipse diploma. Ergo Ioannes armato satellite Liberium impetit; is contra suo se satellitio defensat; pugna committitur, alii alio cadunt, et Ioannes, cui decreta provincia. Tum Eudaemone pertinaciter insistente, Byzantium Liberius arcessitur; cognoscit causam senatus, absolvitque virum caedis, invite et ad defensionem patratae. Non prius Caesar destitit, quam eundem occulte pecunia damnavit: sic erat Iustinianus veritatis cultor et amicus. Sed haud esse ab re arbitror, hanc veluti historiae huius appendicem addere, Eudaemon hic frequenti numero propinquorum relicto, paulo post intestatus decessit; ac fere sub idem tempus obiit Euphratas eunuchorum palatii princeps, sororis filio superstite, reque familiari sane amplissima minime constituta; actis bonorum utriusque rapinis voluntarium haeredem se