Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/194

Haec pagina nondum emendata est
154
PROCOPII

senorum Ecclesiam annis antea non paucis haeredem instituerat Mammianus vir clarissimus Patricia dignitate, genere, et divitiarum copia illustris. Iustiniano postea principe Priscus censum familiarum eius urbis habet, quaecumque florerent opibus, ac ditissimae praedae esse possent; harum diligenter observat maiores, quorum tabulas sibi conquisierat; eorumque nomine complures conficit libellos, quibus grandem pecuniam a Mammiano apud se depositam accepisse, eidemque debere se illi faterentur. Crediti vero inanibus illis libellis auri summa decem millia pondo colligebat. Denique publici tabellionis, viri fide et virtute conspicui, qui superstite Mammiano civibus tabulas conficiebat, suaque manu consignabat, litteras mirum in modum imitatus, sic eos libellos Emesenorum Ecclesiae procuratoribus tradit; qui partem acquirendae pecuniae, quae illum maneret, pollicerentur. Verum obstante lege, quae reliquas omnes actiones ad tricenariam praescriptionem prolatat, et quas hypothecarias dicunt, nonnullasque alias quadragenaria excludit exceptione, id ineunt consilii. Pergunt Byzantium ire, vim auri Caesari de-