Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/192

Haec pagina nondum emendata est
152
PROCOPII

Caesare gravissimis verbis etiam atque etiam iussus fuerat Paulum praecipientem audire, contraque nihil dicere, ut de religione, quae visa essent, re ille perficeret. Arsenium Liberius ex Theodorae praecepto in crucem agit; Iustinianus nihil nisi consuetudinem causatus, quae illi cum Paulo fuisset, etiam facultates proscripsit. Recte ille haec an secus, parum compertum habeo; sed quorsum haec spectet narratio, iam dicam. Paulus haud diu fuit. cum Byzantium appulit, rogaturus imperatorem, et pondo septies centum auri oblaturus, ut in sacerdotium restitueretur, a quo se per iniuriam deiectum contendebat. Pecuniam Iustinianus accepit, Paulumque comiter et perhonorifice habuit, eumque propediem antistitem Alexandrinis (licet alteri sacerdotium id esset) restituendum affirmabat, quasi non a se de viris illius contubernalibus, et auxiliariis pecunia et capite anquisitum. Ea vero cum Caesarem cura studiumque vehementer intentum haberet, nemini iam dubium erat, quin sacerdotium Paulus esset consecuturus. Verum enimvero principi id imperanti haud quaquam Vigilius (qui per id tempus Byzantii versabatur) concedendum censuit, neque de sententia a se nimirum per Pelagium lata decedendum. Sic omnibus in negotiis uni pecuniae corradendae Iusti-