Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/190

Haec pagina nondum emendata est
150
PROCOPII

terrarum orbe pecuniarum. Dederat Paulum, ut hinc exordiar, Alexandrinis antistitem, Rhodone quodam ex Phoenicia illius urbis praefecto; cui scripsit, ut Paulo, omni data occasione, quam diligentissime praesto esset, ne quid infectum caderet, quod ipse factum averet, cuius opera facile Alexandrinorum primatum studia ad Calchedonensis concilii firmitatem crederet excitanda. Arsenius quidam ex Palaestina homo sceleratissimus, in rebus pernecessariis Theodorae Augustae sic animum ceperat, ut magnam conBecutus auctoritatem et pecuniarum vim, tandem in senatum pervenerit. Sentiebat ille cum Samaritis, verum ne tantae potentiae iacturam faceret, Christianorum sibi consulto nomen adsciverat; cuius parens fraterque Scythopoli patria secta dissimulata, eius freti auctoritate, et suasionibus impulsi, contumeliosissime Christianos vexarunt. Quamobrem factione civium crudelissimum supplicium ambo dederunt, eaque multorum malorum fuit origo Palaestinis. Arsenium vero quamquam omnium turbarum auctorem nullo principes affecerunt incommodo, nisi quod regia prohibuere, ne diutius ea super re Christianorum votis fatigarentur. Arsenius hic ergo quasi rem Caesari facturus gratam, non ita multo post cum Paulo Alexandriam venit, cum